Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si minorem et inferiorem materiam deo, et idcirco diversam ab eo, et idcirco inco(??)parabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae

autem status talis est. Igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem sive maiorem, neutrum altero humiliorem sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas. Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt. Divinitas autem gradum non habet, utpote unica, quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? dicere audentem, Et ego prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore, sine deo. Quis me deus subicit contemporali, coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam deo non comparasse, quam scilicet subiciat illi?

Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et deus subiectus materiae videtur, cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius utitur; nemo non subicitur ei cuius eget ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo, qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed egenti se deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem, minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens vocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et

sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci, coaequalis deo, immo et adiutrix; nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.

Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate, quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi. Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?