Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut dominum de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecunque ex semetipso fecisset dominus, porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. Aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim; si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem, qui semper sit, non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso

fecisse illum qui non eius fieret condicionis ut de semetipso facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse fleri secundum condicionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex voluntate; quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex vitio alicuius rei factum, ex materia esse sine dubio.

Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse nunquam non deum. Nullo porro modo potuisse illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid retro semper cuius semper dominus haberetur. Fuisse itaque materiam semper deo domino. Hanc coniecturam eius iam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse duxi, ut sciant cetera quoque argumenta tam intellegi quam revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in semetipso, dominum vero non semper. Diversa enim utriusque condicio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis, dominus vero non substantiae, sed potestatis. Substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est deus; postea dominus, accedentis scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus est et index deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, quia deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem dominum faceret. Sic et dominus non ante ea quorum dominus existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per

filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes? Naviter scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam deus quidem, quod erat semper, statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram; ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, deus solummodo ponit. Et dixit deus, et fecit deus, et vidit deus, et nusquam adhuc dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie dominum intellecturus erat, dominus etiam cognominatur. Tunc etiam dominus nomen adiunxit: Et accepit deus dominus hominem, quem finxit; Et praecepit dominus deus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus cum et dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. Adiciam et ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem experimenta illius retorquebo adversus illum. Cum enim
neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio domini nomen deo non competisse in materiam, quia libera fuerit necesse est quae originem non habendo non habuit auctorem; quod erat nemini debet, ideoque nemini serviens. Itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse quamdiu fuit hoc utique.

Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis? Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet quia si et alii adscribatur, iam non erit dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur. Nam etsi sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra nomine, ceterum unus deus pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod dei proprium est, et, ut dixi, iam non proprium esset, quia alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est, et solus

habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur.

Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur. Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi, vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult solius dei esse quod materiam non negat habere? Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox

materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus; et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur? In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.