Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset de alieno, licet bono? Fatue satis itaque gloriae suae causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut
alium deum bonum et optimum volunt credi quia mali auctorem existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt ut malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione ut non auctor mali videri proinde possit quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocunque et undeunde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed assentator mali invenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. Aut enim potuit emendare, sed noluit, aut voluit quidem, verum non potuit infirmus deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo favit, et sic iam habetur reus, quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid est turpius? Si id voluit esse quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse. Quod non faciendo malum iudicavit, id sustinendo bonum praenuntiavit. Malum pro bono sustinendo, et non potius eradicando, assertor eius inventus est, male, si per voluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conversatus, nedum etiam de malo eius operatus.Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et
nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subici ex hoc possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus, per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? Aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in deum credi, et sine causa gestivit malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. Iam vero si quod aeternum est malum potest credi, invincibile et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra erit mali finis cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparavit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali, - itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium, et erit materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim malo deputantur, secundum mali statum competunt.Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura.
Porro naturam certam et fixam haberi oportet, tam in malo perseverantem apud materiam quam et in bono apud deum inconvertibilem et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in malum. Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt ad causam materiae, quae (??)nnala est, ea quae nata sunt, lapides et viperae et homines; horum enim natura habendo institutionem habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum; dominum vero aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam. Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et vidit deus quia bona, et benedixit ea deus, utique quia optima, non certe quasi mala ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest.