Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse nunquam non deum. Nullo porro modo potuisse illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid retro semper cuius semper dominus haberetur. Fuisse itaque materiam semper deo domino. Hanc coniecturam eius iam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse duxi, ut sciant cetera quoque argumenta tam intellegi quam revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in semetipso, dominum vero non semper. Diversa enim utriusque condicio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis, dominus vero non substantiae, sed potestatis. Substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est deus; postea dominus, accedentis scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus est et index deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, quia deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem dominum faceret. Sic et dominus non ante ea quorum dominus existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per
filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes? Naviter scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam deus quidem, quod erat semper, statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram; ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, deus solummodo ponit. Et dixit deus, et fecit deus, et vidit deus, et nusquam adhuc dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie dominum intellecturus erat, dominus etiam cognominatur. Tunc etiam dominus nomen adiunxit: Et accepit deus dominus hominem, quem finxit; Et praecepit dominus deus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus cum et dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. Adiciam et ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem experimenta illius retorquebo adversus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio domini nomen deo non competisse in materiam, quia libera fuerit necesse est quae originem non habendo non habuit auctorem; quod erat nemini debet, ideoque nemini serviens. Itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse quamdiu fuit hoc utique.