Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis? Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet quia si et alii adscribatur, iam non erit dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur. Nam etsi sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra nomine, ceterum unus deus pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod dei proprium est, et, ut dixi, iam non proprium esset, quia alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est, et solus
habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur.Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur. Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi, vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult solius dei esse quod materiam non negat habere? Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox
materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus; et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur? In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.