Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut dominum de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecunque ex semetipso fecisset dominus, porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. Aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim; si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem, qui semper sit, non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso

fecisse illum qui non eius fieret condicionis ut de semetipso facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse fleri secundum condicionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex voluntate; quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex vitio alicuius rei factum, ex materia esse sine dubio.