Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit, Terra autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et Erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam; sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid
esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat. Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. Sine causa ergo esset, inquis. Non plane adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit, pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente; nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit? Quam denique integer sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis et rudis.Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,
hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur), nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero, quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum, ante perfectionem.
Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et caelum
non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim beluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Esaias, Non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari. Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Segregatis enim aquis in cavationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente deo: Congregetur aqua in congregatione una, et videatur arida. Videatur, inquit, non Fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram, non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. Implevit igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime Esaias: Haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstravit terram et fecit illam. Certe eandem demonstravit quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo, Videatur arida. Quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque ita, Terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam deus cum caelo separavit.Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur?
Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae
non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum, ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur, quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem elementa caelo aut terra continentur.Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur caeli et terrae. Sciat esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam, Prior autem abysso genita sum, dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus per Esaiam: Ego, qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines Christum suum; eum spiritum conditum ostendens qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator universitatis, non, ut quidam putant, ipsum deum significans spiritum, quia deus spiritus; neque enim aquae dominum sustinere sufficerent: sed eum spiritum dicit de
quo etiam venti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a me exivit, et flatum omnem ego feci. Item de aquis eadem Sophia: Et cum firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram modulans cum ipso. Cum ergo et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso plane factas eas, sed ex materia, ut stilus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae vero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis. Siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quod iam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit, cum generatio sola esset quae non erant facta si fierent. Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses, scribens, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae, aut. si species istas, et non materiam, significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter scripturas enim dei invenire non potuerit), satis est quod omnia et facta a deo constat, et ex materia facta non constat, quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nibil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas provocata deficiat
exhibitio materiae. Expedita summa est: Nihil invenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco. Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae. Huiusmodi origines rerum ex his prolatarum potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas.Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo divina dispositio suadebit quae omnia in nihilum redactura est. Siquidem et caelum convolvetur ut liber, immo nusquam flet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et David: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur, sed mutari perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum valido commota vento acerba sua amittit, montes vero tanquam cera liquescent a conspectu domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam, nec invenient; etiam mare hactenus. Quae omnia et si alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet. Revertor igitur ad causam, definientem omnia
ex nihilo edita in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset, nec ex maioribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum. Quod et carni nostrae pollicetur, cuius virtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.
Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim corporalis et incorporalis adversus renuntiationem reciprocationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae,
sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse de quo corpora edantur, incorporale vero inconditum motum eius. Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus: si vero in tetum incorporalis fuisset, nullum corpus. ex ea fleret. Quanto haec rectior ratio! Nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substatiae deputare, cum substantiva res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus. Nam si vel a semetipso quid movetur, actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem. Omnia denique moventur aut a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia, tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed, unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est; si qua incorporalia eis adsunt, aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines, eorum non portiones deputamus. Quo ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus. Sed de motu et alibi licebit.Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas, et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam. de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae? Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te confessum negabis.De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique
locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. Sed tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a deo, quia et convertibilis et demutabilis et dispartibilis. Demutationes enim eius, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum ae per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus. In aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et vires et leges et condiciones aeternitatis. Aeque cum dicis, Partes
autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur, utique eas partes intellegi vis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur aliter habeant quam pristina fuerunt?Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus, et vis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc vero composita est, et vis ex compositis incomposita praeberi? Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac exstructione mundi dispositae iam et comptae informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatam. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma eius ex mutatione divisa recesserunt.
Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus et inconfusus et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere, Igitur, inquis, subiacens materia, aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum
vergit. Si aequalis momenti, iam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulentia et passivitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram in partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. Porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem appareat, cuius motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia, quia quae locum habent prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent nisi in corpore, cum corpori accedunt. Ad bonum autem et malum non devergens materia utut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum erras si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca adsignas; Loca autem adsignas cum materiae motum ab utraque regione suspendis.Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. At ego colligam singula et conferam. Inconditum adseveras motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? Non vis videri deum aequari materiae, et subicis habere illam cum deo communionem. Impossibile enim, inquis, non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso. Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet dei per communionem. Aut et deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune, et iam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moventur, et semper moventur. Quid minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium divinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed deus composite, materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri quomodo deo non licuit.