Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur, concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis. Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura
mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici enim volunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel per favos. At tu non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo adpropinquans. Quid simile deus fabricans mundum et decor vulnerans animum, aut magnes attrahens ferrum? Nam et si apparuit deus materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animum; et si adpropinquavit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc exempla tua competere. Certe si apparendo et adpropinquando materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo adpropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi nec adpropinquaverat. Et cui credibile est deum non apparuisse materiae, vel qua consubstantiali suae per seternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit apparere et adpropinquare.
At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominaverunt, sed primo sophiam conditam, initia viarum in opera ipsius, dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius universae virtutes eorum. Hic est dei dextera et manus ambae, per quas operatus est atque molitus est. Opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per quas et mensus est caelum et palmo terram. Noli ita deo adulari,
ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse, et non propriis viribus instituisse. Sic enim et Hi(??)remias commendat: Deus faciens terram in valentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Hae sunt vires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria eius si laboravit. Denique septima die requievit ab operibus. Utrumque suo more. Aut si apparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum facere desiit, rursus apparere et adpropinquare cessavit? Atquin magis apparere coepit et ubique conveniri deus ex. quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum operatione dei universa consistunt, valentia facientis terram, intellegentia parantis orbem, et sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem. Quae illi non erant necessaria ut apparendo tantummodo et adpropinquando perfectus fuisset. Haec autem sunt invisibilia eius, quae secundum apostolum ab institutione mundi de factis eius conspiciuntur, non materiae nescio quae, sed sensualia ipsius. Quis enim cognovit sensum domini, de quo exclamat, Profundum divitiarum et sophiae, ut ininventibilia iudicia eius et ininvestigabiles viae eius. Quid haec magis sapiunt quam ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec inveniri nec investigari nisi soli deo possent, alioquin investigabilia, si ex materia sunt investigata et inventa. Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a deo ex nihilo facta. Nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.