Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praeudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem doctrina tam novella est. Denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis officium bonae conscientiae iudicet. Praeterea pingit illicite, nubit assidue, legem dei in libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio et stilo, totus adulter, et praedicationis et
carnis, siquidem et nubentium contagio foetet nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveravit. Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. Christum dominum non alium videtur aliter agnoscere, alium tamen facit quem aliter agnoscit, immo totum quod est deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse. A Christianis enim conversus ad philosophos, de ecclesia in academiam et porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum domino ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata, neque facta, nec initium habens omnino nec finem, ex qua dominus omnia postea fecerit.Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut dominum de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecunque ex semetipso fecisset dominus, porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. Aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim; si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem, qui semper sit, non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso
fecisse illum qui non eius fieret condicionis ut de semetipso facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse fleri secundum condicionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex voluntate; quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex vitio alicuius rei factum, ex materia esse sine dubio.Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse nunquam non deum. Nullo porro modo potuisse illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid retro semper cuius semper dominus haberetur. Fuisse itaque materiam semper deo domino. Hanc coniecturam eius iam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse duxi, ut sciant cetera quoque argumenta tam intellegi quam revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in semetipso, dominum vero non semper. Diversa enim utriusque condicio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis, dominus vero non substantiae, sed potestatis. Substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est deus; postea dominus, accedentis scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus est et index deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, quia deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem dominum faceret. Sic et dominus non ante ea quorum dominus existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per
filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes? Naviter scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam deus quidem, quod erat semper, statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram; ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, deus solummodo ponit. Et dixit deus, et fecit deus, et vidit deus, et nusquam adhuc dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie dominum intellecturus erat, dominus etiam cognominatur. Tunc etiam dominus nomen adiunxit: Et accepit deus dominus hominem, quem finxit; Et praecepit dominus deus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus cum et dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. Adiciam et ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem experimenta illius retorquebo adversus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio domini nomen deo non competisse in materiam, quia libera fuerit necesse est quae originem non habendo non habuit auctorem; quod erat nemini debet, ideoque nemini serviens. Itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse quamdiu fuit hoc utique.Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis? Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet quia si et alii adscribatur, iam non erit dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur. Nam etsi sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra nomine, ceterum unus deus pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod dei proprium est, et, ut dixi, iam non proprium esset, quia alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est, et solus
habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur.Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur. Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi, vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult solius dei esse quod materiam non negat habere? Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox
materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus; et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur? In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.Si minorem et inferiorem materiam deo, et idcirco diversam ab eo, et idcirco inco(??)parabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae
autem status talis est. Igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem sive maiorem, neutrum altero humiliorem sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas. Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt. Divinitas autem gradum non habet, utpote unica, quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? dicere audentem, Et ego prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore, sine deo. Quis me deus subicit contemporali, coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam deo non comparasse, quam scilicet subiciat illi?Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et deus subiectus materiae videtur, cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius utitur; nemo non subicitur ei cuius eget ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo, qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed egenti se deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem, minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens vocaretur, nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et
sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci, coaequalis deo, immo et adiutrix; nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate, quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi. Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?
Nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset de alieno, licet bono? Fatue satis itaque gloriae suae causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut
alium deum bonum et optimum volunt credi quia mali auctorem existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt ut malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione ut non auctor mali videri proinde possit quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocunque et undeunde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed assentator mali invenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. Aut enim potuit emendare, sed noluit, aut voluit quidem, verum non potuit infirmus deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo favit, et sic iam habetur reus, quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid est turpius? Si id voluit esse quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse. Quod non faciendo malum iudicavit, id sustinendo bonum praenuntiavit. Malum pro bono sustinendo, et non potius eradicando, assertor eius inventus est, male, si per voluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conversatus, nedum etiam de malo eius operatus.Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et
nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subici ex hoc possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus, per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? Aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in deum credi, et sine causa gestivit malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. Iam vero si quod aeternum est malum potest credi, invincibile et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra erit mali finis cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparavit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali, - itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium, et erit materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim malo deputantur, secundum mali statum competunt.Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura.
Porro naturam certam et fixam haberi oportet, tam in malo perseverantem apud materiam quam et in bono apud deum inconvertibilem et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in malum. Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt ad causam materiae, quae (??)nnala est, ea quae nata sunt, lapides et viperae et homines; horum enim natura habendo institutionem habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum; dominum vero aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam. Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et vidit deus quia bona, et benedixit ea deus, utique quia optima, non certe quasi mala ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest.Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an
in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur manifeste materiae deservisse.Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate? Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum. Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.
Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo
factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem. Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum. Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat? Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt.Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. Porro si dei erit utrumque, videbitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit:. si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia, et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. Haeo si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenes, qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae. Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est ne deus mali auctor videretur, Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset.
Libertas, non necessitas, deo competit. Malo voluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.Unici dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi quia solius, non aliter solius, nisi quia nibil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet. Quis cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut viam intellegentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique; quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. Porro si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intellegentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit, et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua, sed substantiae fecerit.
Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam, sophiam suam scilicet; haec denique sola cognovit sensum domini. Quis enim scit quae sunt dei, et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso? Sophia autem spiritus; haec illi consiliarius fuit, via intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc
potius omnium fontem et originem commendet? materiam vero materiarum, non fini subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens. Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me, prior autem abysso genita sum. Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius exinde nata et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra dominum fuerit. Si vero sophia eadem dei sermo est, sensu sophiae, et sine quo factum est nibil, sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius, et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris multo sublimius erit eo quod ut esset aliquem habuit auctorem. Proinde si malum quidem innatum est, natus autem sermo dei Eructavit enim, inquit, sermonem optimum), non scio an a bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio. Filius enim sermo, et deus sermo, et, Ego et pater unum sumus. Nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae patri adaequatur.Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum, non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit
principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.Sed ut nihil aliud significet Graeca vox quam principium, et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere quae dicit, Dominus condidit me in opera sua. Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: In principio deus fecit, sed Ex principio; non enim in materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici In principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam et si ex materia facturus fuisset, ante in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio, de cogitatu viam operibus instituens. Hanc et inde auctoritatem scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit et ea quae fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam per quem omnia fecerit revelatur. In principio erat sermo; in quo principio scilicet deus fecit caelum et terram. Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri,
si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. Plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum, et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum, illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, debinc, etsi ea sit condicione ut omnino possit videri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum videri quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum. Ita si ex nihilo deus cuncta fecisse non potuit, scriptura non adiecisset illum ex nihilo fecisse. Ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset; quia illud in totum habebat intellegi, et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.
Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat. Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum
genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus, Producant aquae repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deos cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus, Producat terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum. Si ergo ex iam factis rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus undeunde illas prolatas existimare, dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus prolatae videri possent), si tantam curam instructionis nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus videretur? Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita quae non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat. Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris invenio sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina. Si non est scriptum, timeat Vae illud adicientibus aut detrahentibus destinatum.