Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit, Terra autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et Erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam; sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid
esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat. Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. Sine causa ergo esset, inquis. Non plane adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.