Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat. Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum
genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus, Producant aquae repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deos cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus, Producat terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum. Si ergo ex iam factis rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus undeunde illas prolatas existimare, dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus prolatae videri possent), si tantam curam instructionis nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus videretur? Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita quae non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat. Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris invenio sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina. Si non est scriptum, timeat Vae illud adicientibus aut detrahentibus destinatum.