Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.