Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praeudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem doctrina tam novella est. Denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis officium bonae conscientiae iudicet. Praeterea pingit illicite, nubit assidue, legem dei in libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio et stilo, totus adulter, et praedicationis et

carnis, siquidem et nubentium contagio foetet nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveravit. Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. Christum dominum non alium videtur aliter agnoscere, alium tamen facit quem aliter agnoscit, immo totum quod est deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse. A Christianis enim conversus ad philosophos, de ecclesia in academiam et porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum domino ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata, neque facta, nec initium habens omnino nec finem, ex qua dominus omnia postea fecerit.