Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. Porro si dei erit utrumque, videbitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit:. si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia, et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. Haeo si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenes, qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae. Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est ne deus mali auctor videretur, Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset.

Libertas, non necessitas, deo competit. Malo voluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.

Unici dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi quia solius, non aliter solius, nisi quia nibil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet. Quis cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut viam intellegentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique; quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. Porro si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intellegentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit, et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua, sed substantiae fecerit.

Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam, sophiam suam scilicet; haec denique sola cognovit sensum domini. Quis enim scit quae sunt dei, et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso? Sophia autem spiritus; haec illi consiliarius fuit, via intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc

potius omnium fontem et originem commendet? materiam vero materiarum, non fini subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens. Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me, prior autem abysso genita sum. Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius exinde nata et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra dominum fuerit. Si vero sophia eadem dei sermo est, sensu sophiae, et sine quo factum est nibil, sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius, et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris multo sublimius erit eo quod ut esset aliquem habuit auctorem. Proinde si malum quidem innatum est, natus autem sermo dei Eructavit enim, inquit, sermonem optimum), non scio an a bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio. Filius enim sermo, et deus sermo, et, Ego et pater unum sumus. Nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae patri adaequatur.