Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum, non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit

principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate deus fecit caelum et terram.

Sed ut nihil aliud significet Graeca vox quam principium, et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere quae dicit, Dominus condidit me in opera sua. Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: In principio deus fecit, sed Ex principio; non enim in materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici In principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam et si ex materia facturus fuisset, ante in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio, de cogitatu viam operibus instituens. Hanc et inde auctoritatem scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit et ea quae fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam per quem omnia fecerit revelatur. In principio erat sermo; in quo principio scilicet deus fecit caelum et terram. Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo. Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri,

si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.

Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. Plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum, et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum, illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, debinc, etsi ea sit condicione ut omnino possit videri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum videri quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum. Ita si ex nihilo deus cuncta fecisse non potuit, scriptura non adiecisset illum ex nihilo fecisse. Ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset; quia illud in totum habebat intellegi, et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.