Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an

in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur manifeste materiae deservisse.

Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate? Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum. Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.

Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo

factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem. Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum. Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat? Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt.