Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et

nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subici ex hoc possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus, per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? Aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in deum credi, et sine causa gestivit malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. Iam vero si quod aeternum est malum potest credi, invincibile et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra erit mali finis cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparavit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali, - itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium, et erit materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim malo deputantur, secundum mali statum competunt.