Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset de alieno, licet bono? Fatue satis itaque gloriae suae causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut
alium deum bonum et optimum volunt credi quia mali auctorem existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt ut malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione ut non auctor mali videri proinde possit quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocunque et undeunde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed assentator mali invenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. Aut enim potuit emendare, sed noluit, aut voluit quidem, verum non potuit infirmus deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo favit, et sic iam habetur reus, quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid est turpius? Si id voluit esse quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse. Quod non faciendo malum iudicavit, id sustinendo bonum praenuntiavit. Malum pro bono sustinendo, et non potius eradicando, assertor eius inventus est, male, si per voluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus aut amicus, cum materiae malo conversatus, nedum etiam de malo eius operatus.