Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura.

Porro naturam certam et fixam haberi oportet, tam in malo perseverantem apud materiam quam et in bono apud deum inconvertibilem et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in malum. Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt ad causam materiae, quae (??)nnala est, ea quae nata sunt, lapides et viperae et homines; horum enim natura habendo institutionem habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum; dominum vero aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam. Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et vidit deus quia bona, et benedixit ea deus, utique quia optima, non certe quasi mala ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest.