Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ex iis igitur una cum domino bos ille uiuebat: nobis quoque ex ea copia cenam sanctus dedit. ibi uidi, quod uos Galli forte non creditis, ollam cum holeribus, quae nobis in cenam praeparabantur, sine igne feruere: tanta uis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.

post cenam autem iam inclinante uespera inuitat nos ad arborem palmam, cuius interdum pomis uti solebat, quae fere duobus milibus aberat.

nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. quod utrum sollers antiquitas procurauerit, an soli natura gignat, ignoro, nisi Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum haec seruis suis parauerit.

ex maiore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur. ergo ubi ad illam, ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem peruenimus, leonem ibi offendimus: quo uiso ego et ille dux meus intremuimus, sanctus uero ille incunctanter accessit: nos licet trepidi secuti sumus.