Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Nihil, inquit Postumianus, uestra studia fraudabo: et quia eremitae unius agnouistis uirtutem, referam adhuc uobis pauca de plurimis.

Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo milibus - habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum — peruenimus ad quendam senem monachum sub radice montis habitantem. ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat.

bouem unum habebat, cuius hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. hortus illic erat multis [*]( 1 ei] iste V 3 nec uiro V 5 agnoscit (— at corr. F) AF 6 desemerit ignarus miseratns F in ras. habet m. 2 (sine libertus) 11 conpugnit F (conpugit corr.) 12 et postumianus (sic minio) faciam V 1\\ Sulpici de Prato: galle libri 13 esse audiendi uos F: esse ad audiendo ∗∗∗∗ uos V, esse uos aud. A, audiendi esse uos v 14 faenore mei: fenore (uel foen.) edd. 16 et gallus (sic minio) nos uero inquid V 19 tua delectat oratio M || et postumianus (sic minio) nihil inquid V 20 erimitae V II unius V et Bosweydus: incipientis unius F, unius incipientis Av 21 pluribus A 23 ez AFV: e v 26 bouem — decer-peret (p. 165, 25) haec desunt vn V una scheda amissa )

165
Tioleribus copiosus, id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis uel exiguam radicem ferunt.

uerum hoc sancto illi labor cum pecore communis et propria praestabat industria: frequens enim inrigatio aquarum tantam pinguedinem harenis dabat, ut mirum in modum uirere adque fructificare horti illius holera uiderimus.