Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nec uero infitiabor iustas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona. unde quendam, si agnoscis, censeo iure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, miseratus est potius quam insectatus abeuntem. sed neque illi irascitur, a quo uidetur abductus.

Ego autem: nisi istud uincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, grauiter irascerer discessione fugitiui: sed quia irasci. non licet, tota istorum commemoratio, quae nos conpungit, abolenda est.

te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos esse audiendi uos uideo. sed mementote, quia non sine faenore istum apud uos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.

Nos uero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum uel sine faenore restituere possimus.. sed tamen quidquid putaueris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: ualde enim nos delectat tua oratio.