de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Haec cum audisset ille generosus adulescens : " Placet," inquit, " via ; escendo. Est tanti per ista ire casuro." Non desinit acrem animum metu territare :

  1. Utque viam teneas nulloque errore traharis,
  2. per tamen adversi gradieris cornua tauri
  3. Haemoniosque arcus violentique ora leonis.
Post haec ait : " Iunge datos currus ! His quibus deterreri me putas incitor. Libet illic stare ubi ipse Sol trepidat." Humilis et inertis est tuta sectari; per alta virtus it.

" Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri ? " Ille vero non patitur. Omnia mala

p.42
ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ; ipsos tuetur ac vindicat : numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.