de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ? " Non potest artifex mutare materiam ; hoc passa est. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter ; sursum

p.40
oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat. Contra fortunam illi tenendus est cursus ; multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.

Ignis aurum probat, miseria fortes viros. Vide quam alte escendere debeat virtus ; scies illi non per secura vadendum :

  1. Ardua prima via est et quam vix mane recentes
  2. enituntur equi; medio est altissima caelo,
  3. unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
  4. sit timor et pavida trepidet formidine pectus,
  5. ultima prona via est et eget moderamine certo ;
  6. tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
  7. ne ferar in praeceps. Tethys solet ima vereri.