de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans. Quid ergo miraris, si id deus bono viro accidere patitur quod vir bonus aliquando vult sibi accidere ? Filios amittunt viri boni; quidni, cum aliquando et occidant ? In exilium mittuntur; quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquant ? Occiduntur ; quidni, cum aliquando ipsi sibi manus afferant ? Quare quaedam dura patiuntur ? Ut alios pati doceant ;

nati sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere : " Quid habetis quod de me queri possitis, vos, quibus recta placuerunt ? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi. Auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.