de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis ? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus.

Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat ? Numquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non est saevitia, certamen est, quod quo[*]( quod quo Hermes, after Thomas : quo id Gertz : quod A1: quod si A5. ) saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissima corporis pars est quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ; paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad- siduitas periclitandi dabit.

Sic sunt nauticis corpora

p.32
ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ; id in quoque solidissimum est quod exercuit. Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit; quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.

Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit. Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.

Miseri tibi videntur ? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit ; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est ! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?

Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa

p.34
versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.

Adice nunc, quod pro omnibus est optimum quemque, ut ita dicam, militare et edere operas. Hoc est propositum deo quod sapienti viro, ostendere haec quae vulgus appetit, quae reformidat, nec bona esse nec mala ; apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.

Detestabilis erit caecitas, si nemo oculos perdiderit, nisi cui eruendi sunt : itaque careant luce Appius et Metellus. Non sunt divitiae bonum ; itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecraverint, videant et in fornice. Nullo modo magis potest deus concupita traducere, quam si illa ad turpissimos defert, ab optimis abigit.

" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere." Quid porro ? Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ? Quid porro ? Non est iniquum no- bilissimas virgines ad sacra facienda noctibus excitari, altissimo somno inquinatas frui ?

Labor optimos citat. Senatus per totum diem saepe consulitur, cum illo tempore vilissimus quisque aut in campo

p.36
Otium suum Oblectet aut in popina lateat aut tempus in aliquo circulo terat. Idem in hac magna re publica fit ; boni viri laborant, impendunt, impenduntur et volentes quidem ; non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant gradus. Si scissent, antecessissent.

Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: " Hoc unum," inquit, " de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere ? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis ? sumite ; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum ? quidni ? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis quicquid petieritis.

Quid ergo est ? Maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit auferre ? Accipere potuistis ; sed ne nunc quidem auferetis, quia nihil eripitur nisi retinenti." Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.