de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.

Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso. Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio

p.24
postferatur. Grave est civilibus bellis interesse; toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi afferre; faciat. Quid per haec consequar ? Ut omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putavi."

Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno- rare est rerum naturae alteram partem.

Magnus vir es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.

Item dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una[*]( una Gertz and Hermes omit. ) vim animi sui ostenderet : “Miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti sine adversario vitam ; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.” Opus est enim ad notitiam sui experimento ; quid quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.

Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes

p.26
milites bello. Triumphum ego murmillonem sub Tib. Caesare de raritate munerum audivi querentem : " Quam bella," inquit, " aetas perit ! " Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars est. Militares viri gloriantur vulneribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant ; idem licet fecerint qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur qui saucius redit.

Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate. Gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas. Unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis ? Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ? Unde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem, si quoscumque sustulisti vides ? Audivi te, cum alios consolareris : tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuisses.

Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis : calamitas virtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate

p.28
torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ; quicquid illis inciderit, novum veniet.

Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis exceptum. Veniet et[*]( et Gruter inserts. ) ad illum diu felicem sua portio ; quisquis videtur dimissus esse, dilatus est. Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?

Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : " Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."

Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent[*](manent Hermes inserts.) velut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab afflatu

p.30
vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.

Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est : movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.