de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid interest, quam lecti premas partem ? Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinus ?

Non aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares,[*]( si . . improbares added by Haupt. ) simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina eius,

p.344
inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus suffragia !

Contumeliam tibi fecit aliquis. Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ? Tulit hoc ille leniter et sapienter : " Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci." Quanto Cato [*]( Cato added by Fickert: quanto noster A. ) noster melius !

Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et : " Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."