de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Contigit iam nobis. Novate, bene componere animum ; aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare.

Primam iram non audebimus oratione mulcere. Surda est et amens ; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies curat.

" Quantulum," inquis, " prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat ! " Primum, ut citius desinat, efficit ; deinde custodit,

p.346
ne reddat ; ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet; removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.

Omni arte requiem furori dabit. Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum ; si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto, . eadem, quia non expectavit, dolorem tulit. Quaedam non nisi decepta sanantur.