de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In illa disputatione pugnacius locutus es ; noli postea congredi cum imperitis ; nolunt discere, qui numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicitur veri patiens sit. Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."

In convivio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta verba tetigerunt. Vitare volgares convictus

p.342
memento ; solutior est post vinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.

Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario cani ? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit. Recede longius et ride!

Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse patienda. Numquis se hieme algere miratur ? Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis est animus ad quae praeparatus venit.