Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed esto istiusmodi conparatio iusta atque honesta uideatur: numquid etiam fida existimari potest ? quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro dei iudicio satis certus est? aut quis\' dicere potest: ego minus debeo ille plus debet? quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? omnes enim, inquit apostolus, stabimus ante tribunal Christi, et

unus quisque suum onus portabit, nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? multum plane et paene inmensurabile. sed quia scriptura dicit beatus homo, qui semper est pauidus\', et numquam est de salute propria mens secura sapientis, licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda seueritate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus?

quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum, cur non totis substantiae suae uiribus id adnititur, ut uel mortis deuotione redimat quidquid uitae offensione contraxit? [*]( 8 Rom. 12 Phil. 2 15 Rom. 14, 10 17 Gal. 6, 4 19 Prou. 28, 14 ) [*]( % 4 alius in ras. B et fuisse uidetur alter (ut est in b) 6 estimet B existimet Halmius 7 consulationis A et m. 1 B 9 flere ed. Baiueius (cvm b) 15 diaperare AB II incpiid B 19 poene B 26 inoolomitate B si om. B 27i id ad(nititnr) signis transpositionis m. 2 additis B 28 quicquid rasura a quidquid A-- )

249
quamquam haec quae loquor scire omnes legentes uolo, non me de omnibus sanctis sed de his tantum loqui, qui licet religionem professi sint, tamen diuitias non relinquunt.