Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed numquid aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? aut centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint, num idcirco adleuatur unius debitum, si omnes sint eiusdem numeri debitores? unus quisque enim, inquit apostolus, suum onus portabit et unus quisque pro se rationem reddet.. nequaquam ergo unius pondus pondere adleuatur alterius nec absoluitur reus societate multorum. neque ideo minus est cuilibet taetra damnatio, si multos uideatur conplices poenae habere damnatus.

ita hoc, quod supra dixi, licet generale sit debitum, et speciale tamen esse non dubium est; licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum; ita ad omnes aequaliter peruenit, quod tamen de summa unicuique nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus est sic pro singulis et cunctis se inpendit pariter et singulis et totum se dedit uniuersis et totum singulis; ac per hoc quidquid passione sua saluator praestitit, sicut totum ei debent uniuersi sic totum singuli, nisi quod prope hoc plus singuli quam uniuersi, quod tantum acceperunt singuli quantum uniuersi. ubi enim hoc unus accipit quod uniuersi, etsi par est mensura, maior inuidia est. quo fit ut, licet ipsum aecipiat, plus debere uideatur, quia magis fit unus obnoxius, qui uidetur omnibus conparatus. haec ergo hactenus, quia debitores deo quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare non possint.

III. Sed dicit fortasse aliquis, non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium [*]( 8 Gal 6, 4 ) [*]( 2 patientium p: patientem punct. e ult. syU. et 8. scr. m.\'.2 u A patieaamn B fdraitan ex *tam corr. rasura d 6 sestetriis A : 10 alLenatur carr. rasum A ex adleaatur, quod paulo ante intactum relvctun est \' : 12 cui∗∗libet B 14 et om. B 00 quicquid B ut fere semper 24 est inuidia (cum b) ed. Baluzius \' 1 )

248
esse debita, quorum sint plura peccata. quod tale est ac si quispiam dicat: ideo ego sum innocens, quia alius magis nocens est, ideo ego iustus, quia alter iniustus, ideo ego adprime bonus, quia alius singulariter malus. iam primum enim indecorum hoc sanctae menti est, ut bona sua crescere malis arbitretur alienis et meliorem se esse aestimet conparatione peiorum. infelicissimum enim consolationis genus est de miseriis hominum peccatorum capere solacia, cum apostolus gaudere nos cum gaudentibus iubeat et deflere cum flentibus et non quae sua sunt singulos cogitare, sed ea quae aliorum.