Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

de illis enim, qui expediti omnibus sarcinis saluatoris uiam sequuntur et dominum legum Christum non sanctitate tantum sed etiam : paupertate mercantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum, quod etiam propheta dixit: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus. hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro non aliter quam Christi imagines colo non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini, ut eorum memoria dignus fiam.

IIII. Sed iniuriosa forsitan illa, quae supra diximus, religiosae professioni esse uideantur. quid enim, inquit aliquis, si uidua sit diues et uiduitatem tamen in magna opum copia non relinquens? quid, si uirgo integritatem professa et inpolluti corporis sanctitate deuota? quid, si coniugium sine opere coniugali, negans se ipsum sibi et habens se quasi non habens? quid, si monachus ab incunabulis deo militans ? quid, si clericus sacri ministerii seruitutem fideli seruitute consummans? numquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur, si aut uiuentes opes integras habeant aut morientes indi. gentibus non relinquant?

parua est ad promulgandam de huiuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea. uideamus ergo, quid de his omnibus sacrorum uoluminum linguae ac praeceptorum caelestium uoces sonent, et tum . rectissime secundum datam a deo normam opinionis nostrae regulam dirigemus. ac primum non est, quod confugiendum sibi nunc quisquam putet ad ueterumex$mplorum esse solacia, ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem diuites fuisse. abiit quippe illud tempus, mutata ratio est. [*]( 7 Psal. 138, 17 ,\\_.,:...... ) [*]( 6 raercantur] imitantar • ed. Baluzius 13 forsitamB forsitan ex forsitãeorr. tn. % A 23 parta sunt (uel; param est) coni. Rittershusius nix par guspicatur Hartelms 26 tum Halmius: cum 8. scr. tn. 2 tc A tunc B .29 solatia B)

250
ante legem enim liberum omnibus erat uel habendae uel.