Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Aedificat templum Sapientia per Solomonis
  2. obsequium; regina austri grave congerit aurum,
  3. tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus
  4. aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.
  1. Forte prophetarum nati dum ligna reddunt
  2. fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.
  3. gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum
  4. iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.
  1. Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti
  2. fleverat exilium dirae Babylonis ad amnes;
  3. tum patrios cantare modos praecepta recusat
  4. organaque in ramis salicis suspendit amarae.
  1. Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos
  2. praescriptum proferre diem legemque obeundi
  3. p.358
  4. tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra
  5. lumine perfusis docuit sol versus in ortum.
  1. Adventante Deo descendit nuntius alto
  2. Gabriel Patris ex solio sedemque repente
  3. intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit,
  4. inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.