Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Sancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum,
  2. orbis principium, caput ipsum principiorum.
  3. urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat
  4. ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.
  1. Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo
  2. dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri.
  3. miratur genetrix tot casti ventris honores,
  4. seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.
  1. Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet
  2. angelici natum celebrans de virgine Christum.
  3. p.360
  4. inveniunt tectum pannis; praesepe iacenti
  5. cuna erat; exultant alacres et numen adorant.
  1. Inpius innumeris infantum caedibus hostis
  2. perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis,
  3. fumant lacteolo parvorum sanguine cunae
  4. vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
  1. Perfundit fluvio pastus Baptista locustis
  2. silvarumque favis et amictus veste cameli;
  3. tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus
  4. testatur tinctum qui tinctis crimina donet.