Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Procubuit Iericho, sola stant atria Raab.
  2. hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis)
  3. incolumi secura domo spectabile coccum
  4. ignibus adversis in signum sanguinis offert.
  1. Invictum virtute comae leo frangere Samson
  2. adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis
  3. mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro:
  4. stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
  1. Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,
  2. pone faces caudis circumligat, in sata mittit
  3. allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes
  4. nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
  1. David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse
  2. cura gregis, citharam formans ad ovile paternum,
  3. inde ad delicias regis; mox horrida bella
  4. conserit et funda sternit stridente Golian.
  5. p.356
  1. Regia mirifici fulgent insignia David,
  2. sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.
  3. omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona,
  4. virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.