Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Panibus angelicis albent tentoria patrum,
  2. certa fides facti: tenet urceus aureus exim
  3. servatum manna; ingratis venit altera nubes
  4. atque avidos carnis saturat congesta coturnix.
  1. Fervebat via sicca heremi serpentibus atris,
  2. iamque venenati per vulnera livida morsus
  3. carpebant populum, sed prudens aere politum
  4. dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
  1. Aspera gustatu populo sitiente lacuna
  2. tristificos latices stagnanti felle tenebat.
  3. Moyses sanctus ait: ‘lignum date, gurgitem in istum
  4. conicite, in dulcem vertentur amara saporem.’
  1. Devenere viri Moysi duce, sex ubi fontes
  2. et sex forte alii vitreo de rore rigabant
  3. septenas decies palmas; qui mysticus Aelim
  4. lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
  1. In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur,
  2. dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit;
  3. testes bis seni lapides, quos flumine in ipso
  4. constituere patres in formam discipulorum.