Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni
  2. per somnum visae portendunt dispare forma
  3. uberis atque famis duo per septennia tempus
  4. instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.
  5. p.350
  1. venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim
  2. cratera in farris sacco clam praecipit abdi,
  3. utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax
  4. proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
  1. Sentibus involitans Deus igneus ore corusco
  2. conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.
  3. ille capit iussus virgam; fit vipera virga.
  4. solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.
  1. Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum,
  2. ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt,
  3. cum peccatores rabidos eadem freta mergant.
  4. obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.
  1. Fumat montis apex divinis ignibus, in quo
  2. scripta decem verbis saxorum pagina Moysi
  3. traditur; ille suos suscepta lege revisit,
  4. forma sed his vituli solus deus et deus aurum.