Dittochaeon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- EVA columba fuit tunc candida; nigra deinde
- facta per anguinum malesuada fraude venenum
- tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam;
- dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.
- Fratrum sacra Deus nutu distante duorum
- aestimat accipiens viva et terrena refutans.
- rusticus invidia pastorem sternit: in Abel
- forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.
p.348
- Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam
- ore columba refert ramum viridantis olivae.
- corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus
- haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.
- Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae
- armentale senis protexit culmen; in ista
- risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera
- ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
- Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa
- coniugis, in terris quoniam peregrina moratur
- iustitia atque fides: hoc illi milibus emptum
- spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.