Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae
  2. adnexus tergum dedit ut servile flagellis.
  3. p.366
  4. perstat adhuc templumque gerit veneranda columna,
  5. nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.
  1. Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem
  2. Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est.
  3. tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones
  4. contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.
  1. Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri;
  2. mors illi devicta iacet, calcavit abyssum.
  3. sanctorum populus superas simul ivit ad oras;
  4. seque dedit multis tactuque oculisque probandum.1
  1. Montis oliviferi Christus de vertice sursum
  2. ad Patrem rediit signans vestigia pacis,
  3. frondibus aeternis praepinguis liquitur umor,
  4. qui probat infusum terris de chrismate donum.
  5. p.368
  1. Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri
  2. adflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus
  3. inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi
  4. hostibus, o primae pietas miranda coronae!