Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon
  2. fregerat: erumpit pedibusque advolvitur Iesu.
  3. ast hominem Dominus sibi vindicat et iubet hostem
  4. porcorum furiare greges ac per freta mergi.
  5. p.364
  1. Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos,
  2. his hominum large saturavit milia quinque.
  3. inplentur nimio micarum fragmine corbes
  4. bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
  1. Conscius insignis facti locus in Bethania
  2. vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum.
  3. apparet scissum fractis foribus monumentum,
  4. unde putrescentis redierunt membra sepulti.
  1. Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi
  2. venditus exequias recipit tumulosus humandas.
  3. sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat
  4. infelix collum laqueo pro crimine tanto.
  1. Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae,
  2. in qua pulsata est alapis facies sacra Christi,
  3. hic peccatores manet exitus, obruta quorum
  4. vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.