Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt,
  2. egregium Solomonis opus; sed maius in illa
  3. Christi opus emicuit; nam claudus surgere iussus
  4. ore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.
  1. Somniat inlapsum Petrus alto ex aethere discum
  2. confertum omnigenis animalibus: ille recusat
  3. mandere, sed Dominus iubet omnia munda putare.
  4. surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.
  1. Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:
  2. Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.
  3. mox recipit visum, fit apostolus ac populorum
  4. doctor et ore potens corvos mutare columbis.
  5. p.370
  1. Bis duodena senum sedes pateris citharisque
  2. totque coronarum fulgens insignibus agnum
  3. caede cruentatum laudat, qui evolvere librum
  4. et septem potuit signacula pandere solus.