Dittochaeon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Excidio templi veteris stat pinna superstes;
  2. structus enim lapide ex illo manet angulus usque
  3. in saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;
  4. nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.
  1. Foedera coniugii celebrabant auspice coetu
  2. forte Galilei; iam derant vina ministris;
  3. p.362
  4. Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis
  5. inpleri; inde meri veteris defenditur unda.
  1. morborum medicina latex, quem spiritus horis
  2. eructat variis fusum ratione latenti;
  3. Siloam vocitant, sputis ubi conlita caeci
  4. lumina Salvator iussit de fonte lavari.
  1. Praemia saltatrix poscit funebria virgo
  2. Iohannis caput, abscisum quod lance reportet
  3. incestae ad gremium matris; fert regia donum
  4. psaltria respersis manibus de sanguine iusto.
  1. It mare per medium Dominus fluctusque liquentes
  2. calce terens iubet instabili descendere cumba
  3. discipulum, sed mortalis trepidatio plantas
  4. mergit; at ille manum regit et vestigia firmat.