Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Haec miracula ceteri
  2. vectores pavidi stupent,
  3. solus non trepidus Petrus
  4. agnoscit Dominum poli
  5. terraeque et maris invii,
  6. cuius omnipotentiae est
  7. plantis aequora subdere.
  8. tendit suppliciter manus,
  9. notum subsidium rogat.
  10. ast ille placide adnuens
  11. puppi ut desiliat iubet.
  12. iussis obsequitur Petrus,
  13. sed vestigia fluctibus
  14. summis tingere coeperat
  15. et lapsante gradu pedes
  16. pessum mergere lubricos.
  17. mortalem Deus increpat
  18. quod sit non stabili fide
  19. nec calcare fluentia
  20. nec Christum valeat sequi.