Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Simon, quem vocitant Petrum,
  2. summus discipulus Dei,
  3. lucis forte sub exitu,
  4. cum vesper croceus rubet,
  5. curvam vulserat ancoram
  6. captans flamina linteis
  7. et transnare volens fretum,
  8. nox ventum movet obvium
  9. fundo qui mare misceat,
  10. iactatam quatiat ratem.
  11. clamor nauticus aethera
  12. plangens atque ululans ferit
  13. cum stridore rudentium,
  14. nec quidquam suberat spei
  15. mergendis prope naufragis,
  16. cum Christum procul aspicit
  17. pallens turba periculis
  18. calcantem pedibus mare,
  19. ac si per solidam viam
  20. siccum litus obambulet.