Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tum dextra famulum levat
  2. sistitque et docet ingredi
  3. tergum per tumidum freti.
  4. sic me tuta silentia
  5. egressum dubiis loquax
  6. infert lingua periculis,
  7. non, ut discipulum Petrum,
  8. fidentem et merito et fide,
  9. sed quem culpa frequens levem
  10. volvat per freta naufragum.
  11. sum plane temerarius,
  12. qui noctis mihi conscius
  13. quam vitae in tenebris ago,
  14. puppem credere fluctibus
  15. v.2.p.6
  16. tanti non timeam viri;
  17. quo nunc nemo disertior
  18. exultat, fremit, intonat,
  19. ventisque eloquii tumet:
  20. cui mersare facillimum est
  21. tractandae indocilem ratis,