Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nec potis est tenuem telluri adfigere fibram;
  2. mox eiecta solo glacie sidente superfit
  3. nudaque subducto radix avellitur arvo.
  4. ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;
  5. hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor.
  6. temperies effusa minus vel plus agit istos
  7. terrarum morbos et mundum vulnerat aegrum.
  8. non aliter nostri corruptus corporis usus
  9. in vitium plerumque cadit nec in ordine recto
  10. perstat et excessu moderaminis adficit artus;
  11. unus enim status est mundique et corporis huius
  12. quod gerimus; natura eadem sustentat utrumque.
  13. edita de nihilo crescunt, nihilumque futura
  14. v.2.p.86
  15. aut titubant morbis aut tempore victa senescunt,
  16. nec natura caret vitio, cui terminus instat.
  17. semper, crede, polus variis proventibus annos
  18. texuit: hos multa ditavit fruge fluentes,
  19. quosdam infelices astris damnavit iniquis,
  20. spe cassa et sterili curam frustratus agrestem.
  21. sed si vestales ulciscitur ista puellas