Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, .
  2. cur non Christicolum tantum populatur agellos,
  3. per quos virginibus vestris stata dona negantur?
  4. utimur et ruris reditu et ratione colendi,
  5. exercere manum non paenitet: et lapis illic
  6. si stetit, antiquus quem cingere sueverat error
  7. fasceolis vel gallinae pulmone rogare,
  8. frangitur et nullis violatur Terminus extis,
  9. et quae fumificas arbor vittata lucernas
  10. servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
  11. nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli
  12. aut tempestatis clementia laeta serenae,
  13. temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
  14. sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum
  15. maxima proveniunt non amplo in gaudia censu
  16. solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
  17. nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
  18. omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
  19. v.2.p.88
  20. o felix nimium, sapiens et rusticus idem,
  21. qui terras animumque colens inpendit utrisque