Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. adflatum calido sucum contraxit ab euro
  2. ieiunosque tulit calamos atque inrita vota
  3. agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
  4. his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante
  5. subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates
  6. sub lare Pergameo servarent igne reposto,
  7. v.2.p.84
  8. quam Priami genitor conductis moenia fabris
  9. extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas
  10. Pallas; in his quoniam vestalis origo favillae
  11. urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est
  12. sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
  13. antiquis elementa labant erroribus, ac de
  14. legitimo discussa modo plerumque feruntur
  15. in casus alios quam lex habet aut iter anni.
  16. nunc consumit edax segetem rubigo maligni
  17. aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti
  18. post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit
  19. ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
  20. seminis aut teneri turgens dum germinat herba,
  21. continuis nimiisque perit constricta pruinis