Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat
  2. Sardorum congesta vehens granaria classis.
  3. ergo piris mensas silvestribus inplet arator
  4. Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas,
  5. iamque Remi populo quernas Sardinia glandes
  6. subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum?
  7. quis venit esuriens magni ad spectacula circi?
  8. quae regio gradibus vacuis ieiunia dira
  9. sustinet? aut quae Ianiculi mola muta quiescit?
  10. quantos quaeque ferat fructus provincia quamque
  11. ubere fecundo large fluat orbis opimus,
  12. indicio est annona, tuae quae publica plebi,
  13. Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit.
  14. sit fortasse aliquis paulo infecundior annus:
  15. nil mirum nec in orbe novum, didicere priores
  16. perpessi plerumque famem, si tabidus aër
  17. siccavit tenues ardenti sidere nubes
  18. nec vernas infudit aquas creberrimus imber
  19. fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam
  20. conceptas tenero solidaret lacte medullas,